[84] EPISTOLA LXXXIV.

HENRICUS GELDORPIUS

IOANNI TIARA.

Leoardiam.

S.D.

Ego nondum possum de rebus meis statuere. Campensis Senatus missis per Medicum literis declaravit ex animo placere meum adventum, neque quidquam praetermissum iri, quod ad me cum ornandum, tum juvandum requiri possit. AGGAEUS omnibus modis hortatur, ne morem geram restitutioni Bruxellensi, ac significat jam actum esse Heidelbergae in Academia de me accersendo in Professorem Graecum. Quo tamen, non sinet se, ut video, duci uxor: praesertim cum pestis fere serpserit per totam Germaniam. Visuntur ignes nocturni in aere cum alibi, tum Coloniae. Ubi pestis clam latitat. Novesii vastavit quasdam domos. Concilio Tridentino impositus est finis ante duos menses. Designatus est locus confoederationibus Gallorum, Hispanorum & Pontificis Niceae in Allobrogibus. Inventa est techna, qua putant se aversuros Saxones ab Helvetiis & Calvinismo, qui etiam in Palatinatu regnat, ac turbaturos Germaniam, ne saltem succurrere possit motibus Gallicis. At Hessus interim & Wirtembergicus clam conscripserunt equitum quinque, peditum duodecim millia, Ammiraldo Duci Condetiorum, quem premunt Papistae (ut vocant) actione mortis Guisiacae. Ferdinandus offensus difficultate motuum dicitur cessurus filio imperium. Ibi nova prodibit rerum facies. Nam quid ille promiserit in electione Wirtenbergico Augusto, & Palatino homini vehementi & sobrio rescitum est •εκ των ωτακουστων• . Offensi & Ferdinandus & Bavarus, quod superbum tulerint Tridenti responsum. Vale XIV. Febr. MDLXIV.